- ARISTODEMUS
- I.ARISTODEMUSArchon Athenis, Olymp. 107. an. 1.II.ARISTODEMUSAristomachi fil. Herculis abnepos. Heredot. l. 7. Hic cum fratribus Temeno et Cresphonte, post patrem in praelio contra Pelopidas interfectum, verô utriusque oraculi (de quo vide voce Aristomachus et Hyllus) sensu demum perceptô, classem fabricati in Aetolia (unde Naupacti nomen) et Rhium advecti, Duce Oxylô τρωφθάλμῳ, Peloponnesum feliciter invaserunt, unde novus rerum Peloponnesiacarum status; illamque inter se, pulsis prioribus dominis, ita diviserunt, ut Lacedaemon Aristodemo sortito obtingeret: qui quidem, Tisamenô Orestis filiô, qui Argis et Lacedaemone regnaverat, expulsô Lacedaemonem tenuit, et regnum hoc per geminos filios, Eurysthenem et Proclem (unde duplex apud Spartanos successio Regia) ad posteros per annos ferme DCCCC. transmisit. Reliqua vide in Cresphon et Temenus. Atque haec fuit τῶ Η῾ρακλειδᾶν κάθοδος, Heraclidarum Reditus, celebris Graecorum illâ Epochâ, quem 80. annis post Troiam captam, 60. annis ante Migrationem Ionicam contigisse, Eratosthenes, apud Eusebium, refert; qua de re vide Ioh. Marshamum Canone Chronico Sec. XIII. ut et in Continuatione, ubi de Heraclidarum Descensu agentes, Aristodemum fulmine periisse, inter alia, notamus. Vide quoque Eurysthenes it. Procles.III.ARISTODEMUSCumarum tyrannus, cognomentô Malacus, i. e. mollis, cuius furores describit, Plut. l. 1. de rebus gestus illustrium mulierum. Ceterum de Aristodemo vide dionys. Halicarnass. Item Aristodemus Nisaeus, fil. Menecratis, quem Strabo l. 14. dicit, se iuvenem vidisse senem. Alius, superioris ἀνεψιὸς, sive consobrinus, Magni Pompeii filios erudiit; mane Rhetoricam, meridie Grammaticam docuit. Straho. Fuit et Aristodemus ὁ Α᾿λεξανδρεὺς, qui aliquot libris de Pindaro egit, quorum tertium citat Athen. l. 10. Eundem laudat Schol. Pindari ad Olymp. 9. Pyth. 3. Isthm. 1. et Nemeon. 7. ubi ὁ Α᾿ριςτάρχου μαθητὴς dicitur. Item Α᾿ριςτόδημος ὁ Η᾿λεῖος; cuius mentio apud Harpocrationem, in Ε῾λλανοδίκαι. Difficile igitur est dicere, cuius. Aristodemi sit collectio fabularum, de qua Plut. in Paral. Min. c. 35. ubi ex tertia congerie narrat, ut Helena, cum immolanda esset, ad averruncandam Lacedaemone pestilentiam, aquilae beneficiô fuerit liberata. Item cuius fuerint Θηβαικὰ; quorum primum citat Apollonii Schol. in l. 2. Argon. Aut Γελοῖα ἀπομνημονέυματα; quorum secundum librum adducit Athen. l. 6. 8. 13. Aut μυθικὴ συναγωγὴ, ex qua quiddam narrat Plut. in Par. Min. c. 35. Atque idem iudicium esto, de libris Aristodemi περὶ ἑυρημάτων, quorum mentio est apud Clem. Alex. in primo Στρωμ Idem de epitome Aristodemi τῇ καθόλου Η῾ρωδιανοῦ πρὸς Δαναὸν, de qua Suidas. Meminêre Aristodemi etiam Varro l. 9. de LL. Tertullian. de Anim. c. 46. nec non Euseb. l. 1. Χρονικῶν, ubi Aristodenum, de Olympiadum initio consentire ait cum Polybio, Voss. l. 1. de Hist. Graec. c. 21.IV.ARISTODEMUSMesseniorum Rex a Lacedaemoniis plurimis urbibus exutus, Ithomam se recepit, mox recollectis viribus tantâ strage hostes asflixit, ut uxores filiasque vulgo liberos quaerere coegerint. Unde Parthenii orti, qui 30. post annis, Phalantô Duce, desertâ patriâ, Tarentum in Italia occupârunt. Postmodum Aristodemus, mactatâ, iuslu oraculi, filiâ super sepulchro eius se confodit, Olymp. 14. Urb. Cond. 30. Ante Christum Natum 724. A. M. 3330. Nic. Lloydius. Porius, sub Euphae Rege Mesleniis Ithomam Spartanorum metu, se recipientibus, Oraculum Delphicum iussit, ut virgo ex Aepylidarum familia immolaretur: cum vero Lyciscisilia, sorte ducta, aufugisset, Aristodemus filiam suam ultro obtulit. Cuius Sponsus quia negabat eam esse in porestate patris, et ratione hâc parum proficiebat, puellam iam ex se gravidam esse affirmabat. Filiâ autem ab irato patre protinus occisâ eiusque uterô excisô, constabat eam non fuisse pragnantem. Vates eâ caede oraculo litatum esse negabat: sed Euphaes persuasit, populum nullâ amplius religione teneri: neque interesse, a quo virgo caesa sit. Post Euphais dein obitum, Aristodemus populi suffragiô Rex electus, Lacedaemonios vicit annô regni sui 5. annô 3. Olymp. XIII. instante annô belli 20. (cuius decimô παρθενίαι nati) visa per quietem filiâ, ad illius sepulchrum sibi mortem conscivit, annô regni 6. et mens. aliquot. Sic Messenii subacti per annos 39. Lacedaemoniis servierunt, usque ad Aristomenis aetatem, quô Duce bellum recruduit. Vide ibi, et Pasauniam in Messeniacis.V.ARISTODEMUSex posteris Herculis, Eurysthenis et Proclis, gemellorum, parens, Apollodor. l. 2. Vide supra, Item tyrannus, Pausan. in Arcad. Xenocritae operâ interfectus, Plut. de virt. mulierum. Vide infra.VI.ARISTODEMUSvide Aristomedes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.